라틴어 문장 검색

Sed tamen non multum hac die profecerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:7)
alter vero vivus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione vitae, cujus rei nuntii advenissent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:4)
sed tamen plures fidelium incautos mutua caede perfoderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:8)
[0557D] sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:9)
Intellecto hoc solamine, quod promiserat Meravis, multum gavisi sunt cives Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:3)
Deinde transactis aliquantis diebus, Tankradus sex milites, viros disertos et peritissimos, direxit ad principem Turcorum Damasci, quatenus urbem sibi redderet et Christianitatis professionem assumeret, si tamen ejus dono vel consensu in aliqua parte regionis illius habitare [0578A] vel vivere vellet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:3)
Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
quem tamen longius persequi dubitans propter dolos falsorum Christianorum, aut insidias hostium, et quia non multos habebat milites, Malatinam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:5)
sed tamen, ut vir mirae abstinentiae, longe aliter simulavit ex charissimi fratris occasu, quam in ejus corde esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:3)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Nihil tamen formidinis habens Baldewinus, a campis et regione Gybel pacifice processit, eo quod honorifice et cum mansuetudine a civibus sit susceptus in omni copia rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:15)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
sic tamen fide servata, ut Tankrado post praefatum terminum revertenti omnia in manu ejus [0594B] dono regis redderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:9)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)
Vix tertia die obsidionis expleta, cives Assur pacem cum rege quaerebant componere, quatenus salva vita sanisque membris, cum rebus suis ab urbe eis liceret exire;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION