라틴어 문장 검색

quorum fiducia nihil est quod nos terreas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 23 2:1)
quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
etenim intervenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso, habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:3)
sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:7)
in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [, ex quo ignis erumpit,] esset subiectum cubiculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:5)
hoc quaeso cave ne te terreat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:8)
Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 2:2)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:1)
'erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:4)
eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:5)
num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, mento summam aquam attingens enectus siti Tantalus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION