라틴어 문장 검색

Meminit huius arae et Varro Cato de liberis educandis in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 5:1)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
et, ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccharia ex persona parasiti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 1:2)
Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 5:3)
Plautus in Calceolo sic eius meminit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:2)
forsan et haec olim meminisse iuvabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 5:5)
Forsan et haec olim meminisse iuvabit
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:5)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Et meministis enim, divae, et memorare potestis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 9:2)
Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:2)
Sed et Neptuni meminit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:4)
Virgilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen advertit, quae et sinistra veniens vincentium prohibebat accessum et accepto a captivo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio sollistimo cum clamore dolorem testante praetervolat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:1)
Loci huius, cuius supra meminimus, fulgore correptus, Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων· ἀμβρόσιαι δ’ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος, κρατὸς ἀπ’ ἀθανάτοιο· μέγαν δ’ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:2)
Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION