라틴어 문장 검색

Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1115)
Dordalvs Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 31)
nam generi lenonio numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 471)
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 273)
propitia hercle est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2222)
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis sex immolavi agnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere uti esset mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 12)
oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 328)
Venus Crenensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, quem ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito - Labr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2132)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)
testatur moritura deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5191)
testor nitentis flammeam Phoebi rotam superosque testor:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:30)
testor modo iuro, alibi testificor, ut testor in occasu vestro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1551)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2319)

SEARCH

MENU NAVIGATION