라틴어 문장 검색

Herculeum paeana canunt, vastataque monstris omnia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권63)
Aepytios idem ardor agros Psophidaque celsam vastat et Herculeo vulgatos robore montes monstriferumque Erymanthon et aerisonum Stymphalon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권132)
"aeternis potius me, Bacche, pruinis trans et Amazoniis ululatum Caucason armis siste ferens,, quam monstra ducum stirpemque profanam eloquar, en urges;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권175)
qualia trans pontum Phariis deprensa serenis rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo, quo fera cogit hiemps:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권5)
"illae autem tristes - nam me tunc libera curis virginitas annique tegunt - sub nocte dieque adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent conloquia, aut saevam spectant trans aequora Thracen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권38)
"Fama subit portus, vectum trans alta Thoanta fraterna regnare Chio, mihi erimina nulla, et vacuos arsisse rogos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권179)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
Caeneos Inachii ferro Mavortius Haemon colla rapit, cui dividuum trans corpus hiantes truncum oculi quaerunt, animus caput;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권313)
sed lapsa per armos hasta viri trans pectus abit parmamque tenenti excutit et summa fugiens in cuspide portat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권210)
Parte alia segnes magno satus Hercule vastat Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento limite turba subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권123)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:1)
sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:5)
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION