라틴어 문장 검색

Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:1)
Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:1)
nam fere in flumine aut piscinis id faciunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:5)
Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:2)
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:1)
deinde per transversa laterum cava transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:7)
Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장10)
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장14)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장2)
nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)
sed remedium coercendi fluminis Ateio Capitoni et L. Arruntio mandatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장5)
Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob moderandas Tiberis exundationes verterentur flumina et lacus, per quos augescit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장1)
optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita finis dederit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION