라틴어 문장 검색

cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici multaque alia rei p. vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 2:9)
omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 1:2)
Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 3:2)
Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 1:1)
appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 16장 1:5)
age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum . . . boni debent dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 1:1)
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:1)
Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est, suum facere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 3:5)
hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:2)
Sestertio triciens, non quia non aliquando quinquagiens fuerint, verum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium retro abiit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 7:4)
Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:1)
repleta est enim terra iniquitate a facie eorum” (Gn 6,13).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:14)
At potissimum permovere nos debent permagnae iniquitates quae inter nos sunt, quandoquidem toleramus nonnullos digniores considerari quam alios.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:6)
56. Sanctus Paulus christianis Corinthi suas memorans tribulationes doloresque, fidem suam coniungit cum Evangelii praedicatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION