라틴어 문장 검색

ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta nonnisi eadem vi possideantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:2)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
o me tu , Milo, potuisti per hos, ego te patria per eosdem retinere non potero?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:5)
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite petitor dicit, Clusinium Figulum filium acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:2)
nocte audita vox est, tyrannidem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 119:1)
iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:4)
pro reo tyrannidis adfectatae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 124:13)
et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 186:1)
etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 79:4)
tyrannidis adfectatae damnatis , ut conscios indicet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 127:4)
nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:2)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:5)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION