라틴어 문장 검색

Nec puppibus ignis Incubuit solis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:34)
causa quae, nisi haec est, Undis ne fovearis irrumatis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXX2)
At vos tam placidas vagi per undas Tuta luditis otium carina.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII3)
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis Et madet adsiduo lubricus imbre lapis, In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII1)
Sed prodidit unda latentem;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII2)
Sacris piscibus hae natantur undae, Qui norunt dominum manumque lambunt Illam, qua nihil est in orbe maius.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX2)
At tu, dum potes, innocens recede Iactis simplicibus cibis in undas, Et pisces venerare delicatos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX5)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Quae tam candida, tam serena lucet, Ut nullas ibi suspiceris undas Et credas vacuam nitere lygdon.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII8)
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas Currere nec longas pertimuisse vias, Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus, Et satis est, pigro si licet esse mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII3)
Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones Comminus et Getici sidera ferre poli, O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas Elysiae vidi nubila fusca plagae!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII1)
Inter Baianas raptus puer occidit undas Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII2)
Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis Vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION