라틴어 문장 검색

Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 3:3)
Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:2)
si aut continuis superioribus annis dapsili pro- ventu religatam vitem requiescereac refici par erit,si futurae materiae consulendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 6:1)
At si tribus paribus lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:1)
Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:3)
si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:2)
Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:1)
quae utraque5 custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod com- ponitur pari pondere triti lupini cupressique, et cum aqua nocte una sub divo habetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:2)
deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:3)
Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 3:1)
Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:2)
Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum ceraticum,pari portione deferam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:3)
Facit idem pari mensura ervum sine valvulis cum torrido hordeo molitum et salivati more in fauces demissum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 2:3)
primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 2:3)
Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario potandus datur diebus compluribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION