라틴어 문장 검색

LycidasCerte equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS7)
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS37)
denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:4)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:7)
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:17)
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidiim caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 11)
mea nec Falernae temperant vites neque Formiani pocula colles.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 203)
condit quisque diem collibus in suis et vitem viduas ducit ad arbores;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 511)
dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 123)
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, an freta vicinas inter currentia turris, an pingues Asiae campi collesque morantur?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 32)
cubat hic in colle Quirini, hic extremo in Aventino, visendus uterque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 240)
Romanus eheu---posteri negabitis--- emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus servire rugosis potest interque signa turpe militaria sol adspicit conopium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 93)
"cum mihi Cous adesset Amyntas, cuius in indomito constantior inguine nervos quam nova collibus arbor inhaeret."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 129)
si interdicta petes, vallo circumdata - nam te hoc facit insanum - , multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION