라틴어 문장 검색

tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 488:1)
mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 499:2)
Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae quibus auxilia conduceret, praeceptumque ut se Hannibali coniungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha4)
cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis asenatu qui explorarent an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha14)
Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 106:1)
annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est,et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 337:1)
quorum varia oratio fuit, partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 555:2)
inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 605:1)
vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 10:1)
munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:1)
cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum, quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 106:1)
in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 159:1)
ab classe quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 238:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
et cum in portu quem Gaurion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 511:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION