라틴어 문장 검색

isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis puerisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장4)
et Galba reditus Lugdunensium occasione irae in fiscum verterat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장3)
increpabat ultro quod tanto ante traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장7)
eadem formido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili transitu ad proximos et validiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장7)
igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장3)
utque primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장7)
fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae vertisse iter crederent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장2)
Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장1)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
Antequam miscerentur acies, terga vertentibus Vitellianis, Celsus doli prudens repressit suos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장1)
sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장6)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION