라틴어 문장 검색

fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:3)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)
omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:3)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:2)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
proximus dies faciem victoriae latius aperuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:2)
at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 2:2)
una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:2)
nec minus praemia delatorum invisa quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장14)
Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra- tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti imperium sibi molientis agitatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장1)
Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION