라틴어 문장 검색

Nunc quoque paulisper haesitavi, id solum, quod recitavi, mitterem exigentibus vobis, an adicerem quae in aliud volumen cogito reservare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 2:2)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Suades ut historiam scribam, et suades non solus:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:1)
sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 3:4)
historia quoquo modo scripta delectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:2)
Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:1)
'Potes simul et rescribere actiones et componere historiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 7:3)
Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 9:2)
quorum alterum oratio, alterum historia est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 11:2)
Patere me videre titulum tuum, patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:2)
Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:5)
Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 21:1)
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION