라틴어 문장 검색

Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:1)
denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:1)
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:5)
hoc inter nos quaeretur, utrum magnus dolor esse debeat an perpetuus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:3)
eat omnis inter luctus dies, noctem sine somno tristitia consumat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:2)
Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 53:1)
alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:7)
Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit - etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:2)
Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:2)
Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem - videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:5)
et rivorum lenis inter prata dis- cursus et amoeni sinus et litora in portum recedentia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:3)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con- servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:1)
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
Excepit illum coetus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores vitae et veneficio liberos parens tuus, Marcia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION