라틴어 문장 검색

Naturam expelles furca, tamen usque recurretet mala perrumpet furtim fastidia uictrix.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1011)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII9)
ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV29)
cum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 7:1)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:2)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
Iam hoc plus est, classem victricem, quam reliquias fugientium.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:5)
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni Nec coiere pares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:61)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
672 Bella per Emathios plus quam civilia campos Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem In sua victrici conversum viscera dextra, Cognatasque acies, et rupto foedere regni, Certatum totis concussi viribus orbis In commune nefas, infestisque obvia signis Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권25)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION