라틴어 문장 검색

illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 2:2)
Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:4)
et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:1)
Avieni animus totis et cito, sed infructuosius, Basilii paucis et sero, sed commodius aperiebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:2)
sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, facilius a Basilio beneficium consequebare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:4)
Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat, itaque dignitatum in Avieno iucunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION