라틴어 문장 검색

tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 129:1)
Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare hostis praetereat, inde se obicere ne sit ad flumen reditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 117:2)
dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:2)
adeoque id bellum ipsis institit moenibus ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:3)
Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 692:1)
T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana indolem tam maturae virtutis unquam exstitisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 139:1)
Furius, missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus venisse subsidio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 141:2)
hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum Capitolinum erigunt aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 202:1)
et vos - C. Claudi pace et P. Valeri mortui loquar - prius in clivum Capitolinum signa intulistis quam hos hostes de foro tolleretis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:1)
cum M. Valerio, Mani filio, Volesi quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 269:3)
inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 344:1)
ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit, deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 375:2)
Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 556:1)
T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 731:1)
Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant a caede violandisque quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION