라틴어 문장 검색

nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:2)
meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장1)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:3)
nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:2)
notis quam sit tibi curta supellex.
(페르시우스, 풍자, satire 435)
Dixeris haec inter varicosos centuriones, continuo crassum ridet Pulfenius ingens et centum Graecos curto centusse licetur.
(페르시우스, 풍자, satire 5124)
huc ignem curto fert rustica testu sumptum de tepidis ipsa colona focis, ligna senex minuit concisaque construit arte et solida ramos figere pugnat humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권404)
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권126)
quale erat electus magni rex orbis ut esset non rex ipse sui, curto foedatus honore?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1180)
"quantum quisque odii tacita conceperat ira, effundit ardens felle tandem libero, coniciunt alii fragiles inque ora tabellas frangunt, relisa fronte lignum dissilit, buxa crepant cerata genis inpacta cruentis rubetque ab ictu curta et umens pagina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.17)
scilicet inprobae crescunt divitiae, tamen curtae nescio quid semper abest rei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2412)

SEARCH

MENU NAVIGATION