라틴어 문장 검색

his etiam coniunx apicati sancta Dialis lucibus inpexas debet habere comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권250)
nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권151)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 231:1)
Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum misera- bilem reddidit.
(세네카, 행복론, Liber VI 36:2)
sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:5)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
0 legem si excaecat homines abrogandam!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.8)
tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 210:1)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 178:2)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 346:2)
nec se videre cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:1)
quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION