라틴어 문장 검색

Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:2)
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare volet, varicosus fiet haruspex.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI212)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:1)
et ex praecepto Patrum L. Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:2)
Ante flamines, nunc consules diales fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:3)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
Solent, inquit, esse flamines diales:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:2)
modo consules diales habemus, et in eundem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:3)
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex, Dixerat agresti forte rudique viro, Ut cito testiculos et acuta falce secaret, Taeter ut immundae carnis abiret odor.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV2)
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex, Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV5)
aerea vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4481)
et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7063)

SEARCH

MENU NAVIGATION