라틴어 문장 검색

Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi sug- gestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:2)
Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:3)
et conveniebant ad eos fausta acclamantes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장64)
Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur;
(카이사르, 아프리카 전기 95:4)
Faustus Sulla propere in Mauretaniam mittatur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:9)
Acilio et Statio Murco legatis;
(카이사르, 내란기, 3권 15:7)
Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit;
(카이사르, 내란기, 3권 16:2)
Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat.
(카이사르, 내란기, 3권 39:2)
Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장175)
in qua re quod periculum esset, iam supra (F) posui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장66)
quorum Andecavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat coercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장3)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
idem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장2)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION