라틴어 문장 검색

Habe ante oculos hanc esse terram, quae nobis miserit iura, quae leges non victis sed petentibus dederit, Athenas esse quas adeas Lacedaemonem esse quam regas;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 4:1)
"caementa remitto, et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis, quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 283)
nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta Mercurius servare suas de clade palaestras.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2185)
me nec tam patiens Lacedaemon nec tam Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 74)
minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:3)
" Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:5)
quod se nosse omnes vis, ex Lacedaemone Chilon.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 72)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
hic lapis est de quinque locis dans quinque colores Aethiops, Phrygius, Parius, Poenus, Lacedaemon, purpureus, viridis, maculosus, eburnus et albus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 4)
et iam cum Heraeam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam, ibi ratus se inventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 103:1)
et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 513:1)
se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:1)
multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 304:1)
priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 344:1)
nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION