라틴어 문장 검색

quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Delectus circa urbem intermittuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 14:5)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis;
(카이사르, 내란기, 1권 15:12)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:12)
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 31:3)
Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:1)
unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
(카이사르, 내란기, 3권 4:4)
ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute;
(카이사르, 내란기, 3권 4:12)
Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat.
(카이사르, 내란기, 3권 11:2)
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus.
(카이사르, 내란기, 3권 33:5)
Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:5)
Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit;
(카이사르, 내란기, 3권 36:1)
Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION