라틴어 문장 검색

Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram expositis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet:
(카이사르, 내란기, 3권 23:2)
Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.
(카이사르, 내란기, 3권 44:9)
In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat;
(카이사르, 내란기, 3권 45:4)
His paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant.
(카이사르, 내란기, 3권 62:2)
simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 63:8)
quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:13)
Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
(카이사르, 내란기, 3권 93:4)
Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:8)
Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum.
(카이사르, 내란기, 3권 94:4)
Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 7장1)
[Caesar] certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장1)
Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장4)
neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장4)
Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장3)
quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION