라틴어 문장 검색

Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui cum classe misit in Corsicam, ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:1)
Corsica insula iterum a Mauris vastata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 204:8)
Hoc Mauri vindicare volentes Centumcellas Tusciae civitatem et Niceam provinciae Narbonensis vastaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 222:2)
iunctique Sarracenis ac Mauris Ceritaniam et Vallensem rapinis atque incendiis cotidie infestabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:5)
Eodem tempore, quod sine grandi merore nulli dicendum vel audiendum est, mater cunctarum ecclesiarum, basilica sancti Petri apostoli, a Mauris vel a Sarracenis, qui iam pridem Beneventaniam consederant, capta atque predata est, et omnes Christianos, quos foris Romam repperierunt, intus et foris eiusdem aecclesiae occiderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 64:7)
Mauri vero urbes maritimas in Italia hinc inde vastaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:6)
Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:10)
Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 91:3)
Frontis eum telo taurus utroque fodit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:3)
hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni?
(아풀레이우스, 변명 20:2)
non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)
Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:6)
"Accedes antiquis et ipse miraculis et iam credemus exemplo tuae veritatis et Phrixum arieti supernatasse et Arionem delphinum gubernasse et Europam tauro supercubasse."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:13)
Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION