라틴어 문장 검색

Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 1:1)
Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 2:2)
Inmortales mortales si foret fas flere, Flerent divae Camenae Naevium poetam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:2)
vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:3)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)
Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant stitisses dictum a Catone, quoniam sisteretur vadimonium, non staretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 4:1)
Nam et Cato et Sallustius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:3)
Naevius in Triphallo ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 6:2)
M. Cato in quarto :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 9:1)
Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 29:1)
Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 6:1)
atque inibi, quod Plautus in pistrino et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 1:2)
Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:1)
PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 2:1)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION