라틴어 문장 검색

Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:9)
Et ture et fidibus iuvat placare et vituli sanguine debito custodes Numidae deos, qui nunc Hesperia sospes ab ultima caris multa sodalibus, nulli plura tamen dividet oscula quam dulci Lamiae, memor actae non alio rege puertiae mutataeque simul togae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 361)
me pater saevis oneret catenis, quod viro clemens misero peperci, me vel extremos Numidarum in agros classe releget:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1111)
Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장1)
Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime attriuerat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장4)
Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장6)
Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장2)
Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장6)
Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장8)
In duas partis discedunt Numidae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장3)
Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequiuisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장2)
Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiuerant, semet ipsi Numidas appellauere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장7)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION