라틴어 문장 검색

Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:2)
est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)
Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert, inscribitur enim Ῥιζοτόμοι:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:2)
Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 24:1)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis, Accepit quotiens tempora longa, merum Exuit annosa mores nomenque senecta:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CV1)
Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr5)
Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est, Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIV1)
Hunc tu per Siculas secutus undas, O nullis, Ovidi, tacende linguis, Sprevisti domini furentis iras.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLV2)
Si credis mihi, Quinte, quod mereris, Natales, Ovidi, tuas Aprilis Ut nostras amo Martias Kalendas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII1)
Vindemiarum non ubique proventus Cessavit, Ovidi;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVIII1)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
sublimemque feres ad sidera caeli propter illud 'caeli quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter indiges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2591)
ipse vero ut quidam dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numicum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non invenisset, in deorum numerum credidit relatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2596)

SEARCH

MENU NAVIGATION