라틴어 문장 검색

Quintus pater quartum' fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet 'consul tertium' aut 'tertio,' extremas litteras non scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 7:5)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:2)
Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:5)
Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:2)
Pompei reditu ferebatur, legem appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:2)
Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:1)
Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:2)
MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 2:1)
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 3:1)
Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:1)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)
Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 1:2)
GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 2:1)
Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν - sic enim Varro ipse appellat - , ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION