라틴어 문장 검색

ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 2:1)
MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 2:1)
STABANT forte una in vestibule Palatii Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 1:2)
Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 76:2)
ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 24:5)
Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra Cornelia naves traduxisset.
(카이사르, 내란기, 2권 25:8)
Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.
(카이사르, 내란기, 2권 30:4)
Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 37:5)
vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M.
(카이사르, 내란기, 3권 19:11)
Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:3)
Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 56:1)
Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit.
(카이사르, 내란기, 3권 56:2)
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장6)
Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장4)
Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION