라틴어 문장 검색

Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 14:1)
Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 1:1)
Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 3:2)
De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 4:1)
Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:2)
Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 25:1)
Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:2)
TITUS MANLIUS summo loco natus adprimeque nobilis fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 2:1)
Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:5)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:2)
Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:3)
Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 1:1)
Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 9:1)
Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION