라틴어 문장 검색

de limine sacro oratum misi proceres, qui proxima nobis iura tenent.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:16)
laxet terribiles maiestas regia fastus et sociam plebem non indignata potestas confundat turbae proceres.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:131)
ite novi proceres infecundoque senatu Eutropium stipate ducem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:287)
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis arva cruentato repetebat Thracia curru:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:61)
plaudentem cerne senatum et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:84)
Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:154)
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis consulerent tantisque darent solacia morbis, obliti subito Phrygiae bellisque relictis ad solitos coepere iocos et iurgia circi tendere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:209)
iam duo divorum proceres, maiorque minorque Theodosii, pacem laturi gentibus ibant, qui Iovis arcanos monitus mandataque ferrent fratribus et geminis sancirent foedera regnis:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:139)
pendula ceu parvis moturae bella colonis ingenti clangore grues aestiva relinquunt Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:316)
qualem Stilicho deiecerit hostem, Thraces et Haemonii poterunt Moesique fateri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:49)
Thracia quinque vadis Histrum vorat Amphitrite:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:123)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
Audebisne, precor, tantae subiecta catervae, inter tot proceres, nostra Thalia, loqui?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:1)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)

SEARCH

MENU NAVIGATION