라틴어 문장 검색

abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 13:2)
Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:1)
Sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:7)
adparent infra latebrae, quas gurges opacus inplet et abstrusos ducit in antra sinus);
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus19)
hic non divitias nigrantibus abdidit antris nec tenebris damnavit opes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:20)
hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa possessi, quidquid fluviis evolvitur auri, quidquid luce procul venas rimata sequaces abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:21)
melius magnoque petendum credis in abstrusa rerum ratione morari?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:76)
nam lux altissima fati occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes intrat et abstrusos explorat fama recessus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:150)
Hic ubi servandum mater fidissima pignus abdidit, ad Phrygios tendit secura penates turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum membra regens, volucri qui pervia nubila tractu signant et placidis umectant frena venenis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:84)
haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris indiscreta feris?'
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:17)
sensu dolor haeret in alto abditus et tacitas vindictae praestruit iras, spectaturque favens odiis locus aptaque leto tempora.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:166)
Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:2)
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:5)
tunc vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장9)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION