라틴어 문장 검색

Initium a coxis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:2)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)
Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:8)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:2)
Coxis proxima genua sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 30장 1:1)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:2)
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 3:1)
At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:1)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:1)
qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:3)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
Resupinandus autem homo est coxis erectioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:3)
Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:1)
nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:7)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION