라틴어 문장 검색

Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)
dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:4)
sub costis uero prioribus, quinque, quas *ν*ο*θ*α*σ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:2)
Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:1)
268, 2 sui non potest [qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam περιτόναιον Graeci vocant]. Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1474)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:2)
In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae σφαγίτιδεσ nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 2:3)
Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa in gutture assurgit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:10)
A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 13:2)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere . Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:3)
maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:7)
etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:1)
quidam, cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:5)
Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION