라틴어 문장 검색

Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장22)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
adytis gavisa Cybebe exilit et pronas extendit ad oscula turres.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:109)
volucres quae vis Sirenas abegit?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:109)
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi tam subitas acies concepto dente draconis exiluisse reor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:168)
quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:4)
nam haec omnia incommoda fetum abigunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:2)
Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso marisubigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:6)
At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장1)
sic velut abacto amne tenuis alveus insulam inter Germanosque continentium terrarum speciem fecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장6)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:2)
leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 2:2)
ac non multo post comitia secundi consulatus ineunte Galba statuam Diui Iuli ad Orientem sponte conuersam, acieque Betriacensi, prius quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis exortu ac uictricem abegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION