라틴어 문장 검색

Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 20:1)
Sed nec ideo quia salsa est minus abluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:1)
Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:2)
Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem vestes, cum super mare esset, non in mari sed in fluvio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 25:2)
Melius, Fortuna, dedisses Orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Areto, Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:56)
dubiam super aequora Syrtin Arentemque feror Libyen, quo tristis Erinnys Transtulit Emathias acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:35)
Atque omnis propior mergenti sidera coelo Aruerat tellus hiberno dura sereno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:32)
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
taboque medullas Abluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:20)
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus Incensusque dies, manant sudoribus artus, Arent ora siti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:54)
Primus te licet abluas:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXX3)
ablvero pro abluam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7201)
arentem pro aridum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3501)
et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4205)
quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6947)

SEARCH

MENU NAVIGATION