라틴어 문장 검색

quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:17)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)
inde alius conatur adempto surgere crure, cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:10)
ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:4)
Hunc aiunt abscidisse Caeli patris pudenda:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:3)
Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:3)
In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, Ἡ δ’ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 4:1)
Proditum est, ut opinor, quem secutus Virgilius fabulam abscidendi crinis induxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:1)
Abscidis frustra ferro tua pignora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:17)
At saxum quoties ingenti verberis actu Excutitur, qualis rupes, quam vertice montis Abscidit impulsu ventorum adiuta vetustas, Frangit cuncta ruens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:38)
Abscidit nostrae multum sors invida laudi, Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:55)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
Illa genae florem primaevo corpore vulsit, Illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:30)
636 Septimius Pompeii caput abscidit, Achillaeque tradit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권32)
618 Narratur Perseus Gorgoni caput abscidisse, 658 deinde per aera super Libyam volasse, ubi ex cruore Gorgonis destillante serpentes enati sint;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권42)

SEARCH

MENU NAVIGATION