라틴어 문장 검색

Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 39)
non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)
rura sequi iaculisque feras agitare solebat nodosasque cava tendere valle plagas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권74)
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:9)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:2)
Quo bene librato votique potente futuro, obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:6)
nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
barbarus tortor latus omne carpsit, sanguis inpensus, lacerata membra, pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.28)
"sic eiulantes ossa clamant dividi, nodosa torquet quos podagra et artrisis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1192)
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:5)
nec quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 114)
adde Cicutae nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION