라틴어 문장 검색

Quid protulit aequum falsus olor, valido quamvis decernere caestu noverit et ratibus saevas arcere procellas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:118)
heu nimis ignavae, quas Iuppiter arcet Olympo, Theodosius terris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:21)
cupidas arcete sagittas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:137)
Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:2)
Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumentorum ferramentorumque curam, ut duplicia, quam numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino petendum sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 8:1)
Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:4)
Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes radiculas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 2:2)
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 6:1)
Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:2)
at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:3)
quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:4)
sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:3)
Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 2:4)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia facti et invidia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION