라틴어 문장 검색

quin ipse, compositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens subveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장5)
Haud fuerit absurdum tradere montem eum antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens fecundusque erat, mox Caelium appellitatum a Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae cum auxilium tulisset sedem eam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis alius regum dedit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장1)
de quibus congruunt et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장2)
Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio, quod aetati utriusque non absurdum et maiora patefacturum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장1)
sed initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장2)
sermo comis nec absurdum ingenium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장7)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
absurdum fuerit non cedere imperio ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장5)
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장7)
ea de caede quam verissime expediam, si pauca supra repetiero ab initio causisque talium facinorum non absurda.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장2)
quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장18)
Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:1)
Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:1)
Haec elocutus dextram Philippo offert.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 14:1)
Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION