라틴어 문장 검색

quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus habendus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:9)
Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:1)
at id quidem absurdum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:2)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)
Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:3)
in quo multa praeclare, illud absurde:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:2)
Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse civium reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:1)
quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:8)
sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad aliud studium transferat, admonebo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:9)
mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:5)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
valde autem est absurdum ei contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:5)
nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:4)
uterque id quod adver- sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION