라틴어 문장 검색

Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 1:2)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti natae ad procinctus victoria frangere inertes molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2182)
vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si cives congenitos concludat moenibus unis urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2212)
Somniat inlapsum Petrus alto ex aethere discum confertum omnigenis animalibus:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), VISIO PETRI1)
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:14)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:2)
sancte pulchre abundanter accipiebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:2)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION