라틴어 문장 검색

"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
(아풀레이우스, 변신, 5권3)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam.
(불가타 성경, 집회서, 24장39)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
(불가타 성경, 아모스서, 7장4)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.
(불가타 성경, 요나서, 2장6)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
mira silex mirusque latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)3)
namque latex doctae qui laverit ora Serenae, ultra Pegaseas numen habebit aquas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De concha2)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)
illa nihil, tacito sed laesa veneno solvitur in laticem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:152)
nullus Castalios latices et praescia fati flumina polluto barbarus ore bibit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:5)
sed postquam riguisse dapes fulvamque revinctos in glaciem vidit latices, tum munus acerbum sensit et inviso votum damnavit in auro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION