라틴어 문장 검색

nunc ducibus populi Romani, quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 476:1)
gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 76:2)
in Achaico concilio vero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantes esset, eo rem prope adductam ut aditus ei in Achaiam daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 127:2)
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum verbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2223)
Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION