라틴어 문장 검색

Sed sive fuit sive non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 17장3)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장5)
nam plerumque breve esse consuevit levatoque accessionis impetu protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장8)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장80)
Tharrias vero quidam accessionis id malum esse dixit, levarique, cum ea decessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장10)
Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie gravis accessio est, haec cotidie detur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장25)
ante accessionem autem tribus quattuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scamonea;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장29)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장17)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장65)
febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장10)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
febricula oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION