라틴어 문장 검색

Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)
terretur minimo pennae stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 142)
"cygnus stuprator peccat inter pulpita, saltat Tonantem tauricornem ludius:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.182)
Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 252)
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:11)
sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 374)
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:4)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
callidus medium senex Daedalus librans iter nube sub media stetit, alitem expectans suum (qualis accipitris minas fugit et sparsos metu conligit fetus avis), donec in ponto manus movit implicitas puer compede audacis viae.
(세네카, 오이디푸스 11:47)
Candidas ales modo movit alas, dulcior vocem moriente cygno ;
(세네카, 파이드라 4:20)
"esset si praesens aetas, impenderet illi Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi, Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso, Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores, Hippodame ceras, cygno Iove nata coronam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 21)
aspicias illam sibi parva paventem et pro dimisso tantum pallere marito, iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat, iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro, cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso lumine doctisonas spectare libentius artes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium61)
3. nam ita his, ut sic dixerim, membris philosophiae daret ut videatur mihi Iulium Firmicum,1 Iulianum Vertacum, Fullonium Saturninum, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum suffragante didicisse, nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno ravum anserem profitemur, quid te amplius moror?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem5)
at si dicat epos metrumque rhythmis flectat commaticis tonante plectro, mordacem faciat silere Flaccum, quamvis post satiras lyramque tendat ille ad Pindaricum volare cygnum);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium102)

SEARCH

MENU NAVIGATION