라틴어 문장 검색

item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장6)
Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장42)
si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장8)
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장6)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장72)
Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장125)
si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장7)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장321)
Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장406)
Cucurbitula quoque inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장219)
eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장15)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장16)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)
Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장136)

SEARCH

MENU NAVIGATION